Heaven and Hell (Ager) n. 176

Previous Number Next Number See English 

176. Qualia sunt quae apparent angelis secundum correspondentias, velim illustrationis causa hic unicum afferre. Qui in intelligentia sunt, illis apparent horti et paradisi pleni arboribus et floribus omnis generis. Arbores ibi consitae sunt in pulcherrimo ordine, combinatae in transtra, per quae introitus lacunati, et circum quae ambulacra omnia tali pulchritudine. ut describi nequeant: ambulant etiam ibi qui in intelligentia sunt, et legunt flores, et serta nectunt, quibus ornant infantes. Sunt etiam species arborum et florum ibi, nusquam visae nec dabiles in mundo. In arboribus etiam sunt fructus secundum bonum amoris, in quo sunt intelligentes. Talia vident illi, quia hortus et paradisus et quoque arbores fructiferae ac flores, intelligentiae et sapientiae correspondent. {1} Quod talia in caelis sint, notum etiam est in terris, sed modo illis qui in bono sunt, et non exstinxerunt lucem caeli apud se per naturale lumen et ejus fallacias cogitant enim et dicunt, cum de caelo, quod ibi talia sint, quae nusquam auris audivit, et oculus vidit. @1 Quod hortus et paradisus, significent intelligentiam. et sapientiam (n. 100, 108, 3220). Quid "Hortus ab Edene," et "Hortus Jehovae" (n. 99, 100, 1588). De paradisiacis in altera vita quam magnifica (n. 1122, 1622, 2296, 4528, 4529). Quod "arbores" significent perceptiones et cognitiones. ex quibus sapientia et intelligentia (n. 103, 2163, 2682, 2972, 7692). Quod "fructus" significent bona amoris et charitatis (n. 3146, 7690, 9337)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church