Heaven and Hell (Ager) n. 177

Previous Number Next Number See English 

177. [XX.] DE VESTIBUS, QUIBUS INDUTI APPARENT ANGELI. Quia angeli homines sunt, et inter se vivunt sicut homines telluris inter se, ideo illis vestes sunt, domicilia sunt, et similia plura cum differentia tamen, quod illis perfectiora omnia sint, quia in perfectiori statu: nam sicut sapientia angelica excedit sapientiam humanam in tali gradu ut dicatur ineffabilis, ita quoque omnia quae ab illis percipiuntur et illis apparent nam omnia quae ab angelis percipiuntur et illis apparent, sapientiae illorum correspondent (videatur supra, n. 173).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church