194. Ex hac causa etiam est, quod in mundo spirituali unus sistatur alteri praesens, modo intense desiderat praesentiam ejus, nam sic videt illum cogitatione, et sistit se in ejus statu vice versa, quod unus ab altero removeatur, quantum aversatur illum et quia omnis aversatio est ex contrarietate affectionum, et ex dissensu cogitationum, inde fit, quod plures, qui ibi in uno loco sunt, quamdiu consentiunt, appareant, sed ut primum dissentiunt, disparentur.