195. Cum etiam aliquis progreditur ab uno loco in alterum, sive sit in sua civitate, sive in atriis, sive in hortis, sive ad alios extra suam societatem, tunc citius venit cum desiderat, et serius, cum non desiderat ipsa via protrahitur et decurtatur secundum desiderium, tametsi eadem est hoc saepius vidi, et miratus sum. Ex his iterum patet, quod distantia proinde spatia sint prorsus secundum status interiorum apud angelos; {1} et quia ita est, quod notio et idea spatii non in cogitationem illorum intrare possit, tametsi apud illos aeque spatia sunt ut in mundo. @1 Quod loca et spatia sistantur videri secundum status interiorum angelorum et spirituum (n. 5604 [? 5605], 9440, 10146).$