Heaven and Hell (Ager) n. 196

Previous Number Next Number See English 

196. Hoc illustrari potest per cogitationes hominis, quod nec illis spatia sint, nam sistuntur ei sicut praesentia quae cogitatione intense intuetur. Novit etiam qui reflectit, quod nec visui ejus sint spatia nisi quam ex intermediis in tellure quae simul videt, aut ex cognitione quod sciat quod tantum distent. Hoc fit quia est continuum, et in continuo non apparet distans nisi ex illis quae non continua sunt. Hoc magis fit apud angelos, quia visus illorum unum agit cum cogitatione illorum, et cogitatio unum cum affectione, et quia propinqua et remota apparent et quoque variantur secundum status interiorum illorum, ut supra dictum est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church