248. Loquela angeli aut spiritus cum homine auditur tam sonore sicut loquela hominis cum homine, verum non auditur ab aliis qui adstant, sed a solo ipso: causa est, quia loquela angeli seu spiritus influit primum in cogitationem hominis, et per viam internam in organum auditus ejus, et sic movet illud ab interiore at loquela hominis cum homine influit primum in aerem, et per viam externam in organum auditus ejus, et movet illud ab exteriore: inde patet, quod loquela angeli ac spiritus cum homine audiatur in homine; et quia movet aeque organa auditus, quod etiam aeque sonore. Quod loquela angeli et spiritus defluat usque in aurem ab interiore, patuit mihi ex eo, quod etiam influat in linguam, et illam leviter vibret, sed non cum aliqua motione, sicut cum per illam articulatur sonus loquelae in voces ab ipso homine.