Heaven and Hell (Ager) n. 249

Previous Number Next Number See English 

249. Sed loqui cum spiritibus hodie raro datur, quoniam periculosum est; {1} tunc enim sciunt spiritus quod apud hominem sint, quod alioqui non sciunt ac mali spiritus tales sunt ut odio internecino habeant hominem, et nihil plus cupiant quam perdere illum quoad animam et quoad corpus, quod etiam fit apud illos qui multum indulserunt phantasiis, usque ut removerint a se jucunda naturali homini convenientia. Aliqui etiam, qui solitariam vitam agunt, quandoque audiunt spiritus secum loquentes, et absque periculo sed spiritus apud illos per intervalla removentur a Domino, ne sciant quod apud hominem sint; nam plerique spiritus non norunt, quod alius mundus detur quam in quo illi, ita quoque quod {2}non alibi homines; quapropter non licet homini cum illis vicissim loqui, nam si loqueretur, scirent. Qui multum de religiosis cogitant, et inhaerent illis, usque ut quasi videant illa intus in se, etiam spiritus secum loquentes audire incipiunt; nam religiosa, quaecunque sunt, quando homo illis ex se inhaeret, nec interpolat variis quae usus sunt in mundo, interius vadunt, ac ibi subsistunt, et totum hominis spiritum occupant, ac intrant spiritualem mundum, et movent spiritus qui ibi; sed tales sunt visionarii et enthusiastae et quemcunque spiritum audiunt, credunt esse Spiritum Sanctum, cum tamen sunt spiritus enthusiastici. Qui tales sunt, vident falsa sicut vera, et quia vident illa persuadent sibi, et quoque persuadent illis apud quos influunt et quia illi spiritus etiam coeperunt persuadere mala, quibus etiam obeditum est, ideo per gradus remoti sunt. Spiritus enthusiastici ab aliis spiritibus distinguuntur per id, quod credant se esse Spiritum Sanctum, et quae dicunt esse Divina: illi spiritus non nocent homini, quia homo illos Divino cultu honorat. Cum illis etiam aliquoties locutus sum, et tunc quoque detecta sunt nefaria, quae cultoribus suis infuderunt: habitant simul ad sinistrum in loco deserto. @1 Quod homo loqui possit cum spiritibus et angelis, et quod antiqui frequenter cum illis locuti sint (n. 67-69, 784, 7634, 1636, 7802). Quod in aliquibus telluribus appareant angeli et spiritus in forma humana, et loquantur cum illis (n. 10751, 10752). Sed quod in hac tellure hodie periculosum sit loqui cum spiritibus, nisi homo in vera fide sit, et ducatur a Domino (n. 784, 9438, 10751).$ @2 sic, nisi deleveris "non"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church