Heaven and Hell (Ager) n. 254

Previous Number Next Number See English 

254. Informatus sum quomodo Dominus locutus est cum prophetis, per quos Verbum. Non locutus est cum illis sicut cum antiquis per influxum in interiora eorum, sed per spiritus qui missi sunt ad illos, quos Dominus implevit suo aspectu, ac ita inspiravit verba quae prophetis dictabant; sic ut non esset influxus, sed dictamen: et quia verba ex Domino immediate proveniebant, ideo singula impleta sunt Divino, et in se continent sensum internum, qui talis est, ut angeli caeli percipiant illa in caelesti et spirituali sensu, cum homines in naturali; sic conjunxit Dominus caelum et mundum per Verbum. Quomodo spiritus implentur Divino a Domino per aspectum, etiam ostensum est. Spiritus impletus Divino a Domino non aliter scit, quam quod ille Dominus sit, et quod Divinum sit quod loquitur, et hoc eo usque dum elocutus est; postea appercipit et agnoscit quod spiritus sit, et quod ille non locutus sit a se sed a Domino. Quia talis status fuit spirituum, qui locuti sunt cum prophetis, ideo etiam ab illis dicitur quod Jehovah locutus sit; etiam ipsi spiritus se appellaverunt Jehovam ut constare potest non solum a propheticis sed etiam ex historicis Verbi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church