255. Ut sciatur qualis conjunctio angelorum et spirituum est cum homine, licet referre aliqua memoratu digna, ex quibus id illustrari et concludi potest. Quando angeli et spiritus se convertunt ad hominem, tunc non sciunt aliter quam quod hominis lingua sua sit, et quod illis non alia causa est, quia tunc in hominis lingua sunt, et non in sua, cujus nec recordantur: ut primum autem se convertunt ab homine, tunc in sua angelica et spirituali lingua sunt, nec sciunt quicquam de lingua hominis. Simile factum est mecum, cum in consortio fui cum angelis, et in simili statu cum illis tunc quoque locutus sum cum illis sua lingua, nec scivi quicquam de mea, cujus nec recordatus sum ut primum autem non cum illis in consortio fui, in mea lingua eram. Memoratu etiam dignum est, quod cum angeli et spiritus se convertunt ad hominem, loqui possint cum illo ad omnem distantiam; locuti etiam sunt mecum e longinquo aeque sonore sicut in propinquo; cum autem se convertunt ab homine, ac inter se loquuntur, quod prorsus nihil audiatur ab homine quid loquuntur, si vel id foret juxta ipsam aurem: inde patuit, quod omnis conjunctio in spirituali mundo sit secundum conversionem. Dignum etiam memoratu est, quod plures simul possint loqui cum homine, et homo cum illis; mittunt enim aliquem spiritum a se ad hominem, cum quo loqui volunt, et spiritus emissus se convertit ad illum, et plures illi ad suum spiritum, et sic concentrant suas cogitationes, quas spiritus profert spiritus tunc non aliter scit, quam quod ipse loquatur ex se, et illi non aliter quam quod ipsi ita fit conjunctio plurium cum uno etiam per conversionem. {1} Sed de Spiritibus his emissariis, qui etiam vocantur Subjecta et de communicatione per illos, in sequentibus plura dicentur. @1 Quod spiritus a societatibus spirituum emissi ad alias societates dicantur subjecta (n. 4403, 5856). Quod communicationes in mundo spirituali fiant per tales emissarios spiritus (n. 4403, 5856, 5983). Quod spiritus, cum emissus est, et inservit pro subjecto, non cogitet ex se, sed ex illis, ex quibus emissus est (n. 5985-5987).$