Heaven and Hell (Ager) n. 296

Previous Number Next Number See English 

296. Quod homo regatur per spiritus a Domino, est quia non in ordine caeli est, nascitur enim in mala quae inferni sunt, ita prorsus contra Divinum ordinem quapropter redigendus est in ordinem, et non redigi potest nisi mediate per spiritus. Aliter foret si homo nasceretur in bonum quod est secundum ordinem caeli tunc non regeretur a Domino per spiritus, sed per ipsum ordinem, ita per influxum communem. Per hunc influxum regitur homo quoad illa quae procedunt a cogitatione et voluntate in actum, ita quoad loquelas et quoad actiones, nam hae et illae fluunt secundum ordinem naturalem, cum quibus ideo spiritus qui adjuncti sunt homini nihil commune habent. Per influxum communem e mundo spirituali etiam reguntur animalia, quia haec in ordine suae vitae sunt, nec illum potuerunt pervertere et destruere, quia illis non rationale. {1} Quale discrimen inter homines et inter bestias, videatur supra (n. 39). @1 Quod discrimen inter homines et bestias sit, quod homines possint elevari a Domino ad Se, et cogitare de Divino, amare illud, sic conjungi Domino; inde eis vita aeterna, secus autem bestiae (n. 4525, 6323, 9231). Quod bestiae sint in ordine suae vitae, et quod ideo nascantur in convenientia suae naturae: non autem homo qui ideo per intellectualia in ordinem vitae introducendus est (n. 637, 5850. 6323). Quod secundum communem influxum cadat cogitatio in loquelam et voluntas in gestus apud hominem (n. 5862, 5990, 6192, 6211). De communi influxu mundi spiritualis in vitas bestiarum (n. 1633, 3646).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church