Heaven and Hell (Ager) n. 297

Previous Number Next Number See English 

297. Quod porro conjunctionem caeli cum humano genere concernit, sciendum est quod Ipse Dominus influat apud unumquemvis hominem secundum ordinem caeli, tam in intima ejus quam in ultima ejus, et disponat illum ad recipiendum caelum, et regat ultima ejus ab intimis ejus et simul intima ab ultimis ejus, et sic contineat omnia et singula apud illum in nexu. Hic influxus Domini vocatur influxus immediatus alter vero influxus, qui fit per spiritus, vocatur influxus mediatus hic subsistit per illum. Influxus immediatus, qui est Ipsius Domini, est ex Divino Humano Ipsius, et est in voluntatem hominis et per voluntatem in intellectum ejus, ita in bonum hominis, et per bonum in verum ejus seu quod idem, in amorem et per amorem in fidem ejus, non autem vicissim, minus in fidem absque amore, aut in verum absque bono, aut in intellectum qui non est ex voluntate. Divinus ille influxus est perpetuus, et recipitur in bono apud bonos, non autem apud malos apud hos vel rejicitur, vel suffocatur, vel pervertitur; inde his vita mala est quae in spirituali sensu est mors. {1} @1 Quod influxus sit immediatus a Domino, et quoque mediatus per mundum spiritualem (n. 6063, 6307, 6472, 9682, 9683). Quod influxus Domini immediatus sit in omnium singularissima (n. 6058, 6474-6478, 8717, 8728). Quod Dominus influat in prima et simul ultima, quomodo (n. 5147, 5150, 6473, 7004, 7007, 7270). Quod influxus Domini sit in bonum apud hominem, et per bonum in verum, et non vicissim (n. 5482, 5649, 6027, 8685, 8701, 10153). Quod vita quae influit a Domino varietur secundum statum hominis, et secundum receptionem (n. 2069 [? 2888], 5986, 6472. 7343). Quod apud malos, bonum, quod influit a Domino, vertatur in malum, et verum in falsum, ab experientia (n. 3643 [? 3642, 3743], 4632). Quod tantum recipiatur bonum et inde verum, quod continue influit a Domino, quantum non obstat malum et inde falsum (n. 2411, 3142, 3147, 5828).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church