Heaven and Hell (Ager) n. 347

Previous Number Next Number See English 

347. Intelligentia caelestis est intelligentia interior, oriunda ex amore veri, non propter aliquam gloriam in mundo, nec propter aliquam gloriam in caelo, sed propter ipsum verum, quo afficiuntur et delectantur intime. Qui ipso vero afficiuntur et delectantur, illi afficiantur et delectantur luce caeli; et qui luce caeli, illi etiam Divino Vero; immo Ipso Domino, nam lux caeli est Divinum Verum, et Divinum Verum est Dominus in caelo (videatur supra, n. 126-140). Haec lux non intrat quam in interiora mentis, nam interiora mentis ad recipiendum illam lucem formata sunt et sicut intrat etiam afficit et delectat; nam quicquid e caelo influit et recipitur, jucundum et amoenum in se habet: exinde est genuina affectio veri, quae est affectio veri propter verum. Qui in hac affectione sunt, seu quod idem, qui in hoc amore, illi intelligentia caelesti sunt, ac in caelo splendent sicut splendore expansi: quod splendeant, est quia Divinum Verum, ubicunque est in caelo, lucet (videatur supra, n. 132) ac "expansum" caeli ex correspondentia significat illud intellectuale, tam apud angelos quam apud homines, quod in luce caeli est. Qui autem in amore veri sunt vel propter gloriam in mundo, vel propter gloriam in caelo, illi non lucere possunt in caelo, quoniam non delectantur et afficiuntur ipsa luce caeli, sed luce mundi, et haec lux absque illa in caelo est mera caligo: {1} gloria enim sui praedominatur, quia est finis propter quem et cum illa gloria est finis, tunc ipse homo se spectat principaliter, et vera, quae suae gloriae inserviunt, solum spectat ut media ad finem, ac ut servitia; nam qui amat Divina vera propter gloriam sui, ille spectat se in Divinis veris, et non Dominum; unde vertit suum visum, qui est intellectus et fidei, a caelo ad mundum, et a Domino ad semet: inde est, quod [tales] in luce mundi sint, et non in luce caeli. Hi in externa forma, ita coram hominibus, apparent aeque intelligentes et docti, sicut illi qui in luce caeli sunt, ex causa quia loquuntur similiter, quandoque in externa specie sapientius, quia excitati ab amore sui, ac docti sunt mentiri affectiones caelestes; sed usque in interna forma, in qua apparent coram angelis, prorsus alii sunt. Ex his aliquantum constare potest, quinam sunt qui intelliguntur per "intelligentes," qui in caelo splendebunt sicut splendore expansi: quinam autem sunt, qui intelliguntur per "justificantes multos," qui splendebunt sicut stellae, nunc dicetur. @1 Quod lux mundi sit pro externo homine, lux caeli pro interno (n. 3222, 3223, [3224], 3337). Quod lux caeli influat in lumen naturale, et quod naturalis homo tantum sapiat, quantum lucem caeli recipit (n. 4302, 4408). Quod e luce mundi, quae lumen naturale vocatur, non videri possint illa quae in luce caeli sunt, sed vicissim (n. 9754 [?9755]). Quare qui in sola luce mundi sunt, non percipiunt illa quae in luce caeli sunt (n. 3108). Quod lux mundi angelis sit caligo (n. 1521, 1783, 1880). (uu) Quod meritum et justitia Domini sit bonum quod regnat in caelo (n. 9486, 9986[? 9983]). Quod "justus" et "justificatus" sit cui addicatur meritum et justitia Domini ac "injustus" cui est justitia propria et meritum sui (n. 5069, 9263). Quales illi in altera vita qui justitiam sibi vindicant (n 942, 2027) Quod "justitia" in Verbo dicatur de bono, et "judicium" de vero, inde "facere justitiam et judicium" est bonum et verum (n. 2235, 9857).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church