Heaven and Hell (Ager) n. 348

Previous Number Next Number See English 

348. Per "justificantes multos" intelliguntur illi qui sapientes sunt; et in caelo vocantur illi sapientes qui in bono sunt; et illi ibi in bono sunt qui Divina vera statim immittunt in vitam: nam Divinum verum cum `fit vitae fit bonum, fit enim voluntatis et amoris, et quicquid est voluntatis et amoris, hoc bonum dicitur: hi ideo sapientes vocantur, nam sapientia est vitae. Illi autem vocantur intelligentes, qui Divina vera non statim immittunt vitae, sed primum memoriae, e qua dein [verum] depromitur et mandatur vitae. Quomodo et quantum illi et hi differunt in caelis, videri potest in articulo ubi agitur de duobus regnis caeli, caelesti et spirituali (n. 20-28), et in articulo ubi agitur de tribus caelis (n. 29-40). Illi qui in caelesti regno Domini sunt, proinde qui in tertio seu intimo caelo, vocantur justi, ex eo quod nihil justitiae sibi tribuant, sed omnem Domino; justitia Domini in caelo est bonum quod a Domino;(uu) quare illi hic intelliguntur per "justificantes;" hi quoque sunt, de quibus Dominus dicit, "Justi fulgebunt sicut sol in regno Patris {1}mei (Matth. xiii. 43):

quod fulgeant sicut sol, est quia in amore in Dominum a Domino sunt, et ille amor intelligitur per "solem" (videatur supra, n. 116-125); etiam lux apud illos est flammea, et ideae cogitationis eorum ex flammeo trahunt, quia recipiunt bonum amoris immediate a Domino ut Sole in caelo. @1 "mei:"--sic editio princeps; vide autem A.C., n. 9192, etc., ubi legitur "sui," quod textum Graecum rectius interpretatur.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church