Heaven and Hell (Ager) n. 349

Previous Number Next Number See English 

349. Omnes qui intelligentiam et sapientiam sibi comparaverunt in mundo, accepti sunt in caelo, et fiunt angeli, quisque secundum quale et quantum intelligentiae et sapientiae quicquid enim homo sibi acquirit in mundo, hoc remanet, et secum fert post mortem, et quoque augetur et impletur, sed intra gradum affectionis et desiderii veri et boni ejus, non autem ultra illum; illi, quibus parum affectionis et desiderii fuit, parum recipiunt, sed usque tantum quantum intra illum gradum recipere possunt; illi autem quibus multum affectionis, et desiderii fuit, multum recipiunt ipse gradus affectionis et desiderii est sicut mensura, quae augetur ad plenum, plus itaque cui magna mensura, et minus cui parva: quod ita sit, est causa, quia amor, cujus est affectio et desiderium, recipit omne quod sibi convenit; inde quantus est amor tantum recipit. Hoc intelligitur per Domini verba, Omni, qui habet, dabitur ut abundantius habeat (Matth. xiii. 12; cap. xxv. 29);

"In sinum dabitur mensura bona pressa, agitata et super fluens" (Luc vi. 38).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church