351. In mundo creditur, quod qui multa sciunt, sive sit ex doctrinis ecclesiae ac Verbo, sive ex scientiis, interius et acutius reliquis videant vera, ita quod plus intelligant et sapiant iidem de semet similiter credunt: sed quid vera intelligentia et sapientia, quid spuria, et quid falsa, in nunc sequentibus dicetur. Vera intelligentia et sapientia est videre et percipere quid verum et bonum, et inde quid falsum et malum, et illa probe distinguere, et hoc ex intuitione et perceptione interiore. Apud unumquemvis hominem sunt interiora et exteriora; interiora sunt quae sunt interni seu spiritualis hominis, exteriora autem quae sunt externi seu naturalis hominis; sicut interiora formata sunt, et cum exterioribus unum faciunt, ita homo videt et percipit. Interiora hominis non formari possunt quam in caelo, exteriora autem formantur in mundo. Cum interiora formata sunt in caelo, tunc illa, quae ibi, influunt in exteriora quae e mundo, et formant ea ad correspondentiam, hoc est, ut secum unum agant hoc cum factum est, homo ab interiore videt et percipit. Ut interiora formentur, unicum medium est, ut homo spectet ad Divinum et ad caelum, nam, ut dictum est, interiora formantur in caelo et tunc spectat homo ad Divinum, cum credit Divinum, et credit quod inde omne verum et bonum, proinde omnis intelligentia et sapientia; et tunc credit Divinum, cum vult duci a Divino: ita non aliter aperiuntur interiora hominis. Homo qui in illa fide est, et in vita secundum fidem, ille in potentia et facultate intelligendi et sapiendi est sed ut fiat intelligens et sapiens, oportet addiscere multa, non solum quae caeli sunt, sed etiam quae mundi; quae caeli sunt ex Verbo et ab ecclesia, et quae mundi sunt ex scientiis quantum homo addiscit et applicat vitae, tantum fit intelligens et sapiens, nam tantum visus interior qui est ejus intellectus, et affectio interior quae est ejus voluntatis, perficiuntur. Simplices ex hoc genere sunt quibus interiora aperta sunt, sed non ita per vera spiritualia, moralia, civilia et naturalia, exculta; hi percipiunt vera cum illa audiunt, sed non vident illa in se sapientes autem ex hoc genere sunt, quibus interiora non modo aperta sunt, sed etiam exculta; hi et vident in se vera et percipiunt illa. Ex his patet, quid vera intelligentia et sapientia.