Heaven and Hell (Ager) n. 352

Previous Number Next Number See English 

352. Spuria intelligentia et sapientia est non videre et percipere quid verum et bonum, ac inde falsum et malum, ex interiori, sed modo credere id verum et bonum, ac falsum et malum esse, quod ab aliis dicitur, et dein id confirmare. Illi quia non vident verum ex vero, sed ex alio, aeque possunt arripere et credere falsum ac verum, et quoque confirmare illud usque ut appareat sicut verum; quicquid enim confirmatur, induit apparentiam veri; et nihil est quod non confirmari potest. Horum interiora non aperta sunt nisi ab infra, sed exteriora quantum se confirmaverunt; quare lux ex qua vident, non est lux caeli, sed est lux mundi, quae lumen naturale vocatur in hac enim luce possunt falsa lucere ut vera, immo cum confirmata sunt, possunt splendescere, non autem in luce caeli. Ex hoc genere minus intelligentes et sapientes sunt {1}qui se multum confirmaverunt, at magis intelligentes et sapientes qui se parum. Ex his patet, quid spuria intelligentia et sapientia. Sed ex hoc genere non sunt illi, qui in pueritia autumaverunt vera esse quae a magistris audiverunt, si in juventute, quando ex suo intellectu cogitant, non illis inhaerent, sed desiderant verum, et ex desiderio inquirunt illud, et cum inveniunt, interius afficiuntur: hi quia afficiuntur vero propter verum, vident verum antequam confirmant. {2} Illustretur hoc per exemplum. Erat sermo inter spiritus, unde sit quod animalia nascantur in omnem scientiam naturis suis conformem, non autem homo; et dictum est quod causa sit, quia animalia in ordine suae vitae sunt, non autem homo quare is in ordinem inducendus est per cognitiones et scientias: at si homo nasceretur in ordinem suae vitae, qui est amare Deum supra omnia, et proximum sicut semet, quod is nasceretur in intelligentiam et sapientiam, et inde quoque in fidem omnis veri, quantum cognitiones accedunt. Spiritus boni hoc statim viderunt et perceperunt quod ita esset, et hoc solum ex luce veri at spiritus qui se confirmaverunt in sola fide, et inde rejecerunt ad latus amorem et charitatem, id non intelligere potuerunt, quia lux falsi confirmati apud illos obscuraverat lucem veri. @1 qui pro "que"$ @2 Quod sapientis sit videre et percipere num sit verum priusquam confirmatur, non autem confirmare quod ab aliis dicitur (n. 1017, 4741, 7012, 7680, 7950). Quod videre et percipere num verum sit antequam confirmatur, solum detur apud illos qui afficiuntur vero propter verum et propter vitam (n.8521). Quod lux confirmationis sit lux naturalis et non spiritualis, et quod sit lux sensualis, dabilis etiam apud malos (n. 8780). Quod omnia, etiam falsa, confirmari possint, ut appareant sicut vera (n. 2482[? 2477, 2284], 2490[? 2480], 5033, 6865, 8521).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church