Heaven and Hell (Ager) n. 366

Previous Number Next Number See English 

366. [XL.] DE CONJUGIIS IN CAELO. Quia caelum est ex humano genere, et inde angeli ibi ex utroque sexu,- et quia ex creatione est, quod mulier sit pro viro, ac vir pro muliere, ita unus alterius,- et quia utrique ille amor innatus est,- sequitur quod conjugia in caelis sint aeque ac in terris: sed conjugia in caelis valde differunt a conjugiis in terris. Qualia itaque sunt conjugia in caelis, et in quo differunt a conjugiis in terris, et in quo conveniunt, in nunc sequentibus dicetur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church