367. Conjugium in caelis est conjunctio duorum in unam mentem Qualis illa conjunctio est, primum explicabitur Mens consistit ex binis partibus, quarum una vocatur intellectus, altera voluntas. Cum duae illae partes unum agunt, tunc dicuntur una mens. Maritus ibi agit illam partem quae vocatur intellectus, et uxor illam quae vocatur voluntas. Cum haec conjunctio, quae est interiorum, descendit in inferiora quae sunt corporis eorum, tunc illa percipitur et sentitur ut amor: is amor est amor conjugialis. Ex quibus patet, quod amor conjugialis originem ducat a conjunctione duorum in unam mentem. Hoc vocatur in caelo cohabitatio; et dicitur non duo esse sed unum; quaproter duo conjuges in caelo non vocantur duo sed unus angelus. {1} @1 Quod hodie nesciatur, quid et unde amor conjugialis (n. 2727). Quod amor conjugialis sit velle quod alter, ita mutuo et vicissim (n.2731). Quod qui in amore conjugiali sunt, in intimis vitae cohabitent (n.2732). Quod sit unio duarum mentium, et sic ut ex amore unum sint (n. 10168, 10169). Nam amor mentium, qui est amor spiritualis, est unio (n. 1594, 2057, 3939, 4018, 5807, 6195, 7081-7086, 7501, 10130).$