Heaven and Hell (Ager) n. 368

Previous Number Next Number See English 

368. Quod etiam talis conjunctio mariti et uxoris in intimis, quae mentium, sit, venit ex ipsa creatione vir enim nascitur ut sit intellectualis, ita ut ex intellectu cogitet, mulier autem ut sit voluntaria, ita ut ex voluntate cogitet; quod etiam patet ex cujusvis inclinatione seu connata indole, ut et forma: ex indole, quod vir ex ratione agat, mulier autem ex affectione ex forma, quod vir sit facie asperiore et impulchriore, loquela graviore, et corpore duriore, mulier autem facie leviore et pulchriore, loquela teneriore, et corpore molliore. Simile discrimen est inter intellectum et voluntatem, seu inter cogitationem et affectionem simile etiam inter verum et bonum, et simile inter fidem et amorem nam verum et fides sunt intellectus, ac bonum et amor sunt voluntatis. Inde est, quod in Verbo per "juvenem" et "virum" in spirituali sensu intelligatur intellectus veri, ac per "virginem" et "mulierem" affectio boni; et quoque quod ecclesia ex affectione boni et veri dicatur "mulier" et quoque "virgo" tum quod omnes illi qui in affectione boni sunt, dicantur "virgines" (ut Apoc. xiv. 4).{1} @1 Quod "juvenes" in Verbo significent intellectum veri seu intelligentem (n. 7668). Quod "viri" similiter (n. 158, 265, 749, 915, 1007, 2517, 3134, 3236, 4823, 9007). Quod "mulier" affectionem boni et veri (n. 568, 3560, 6014, 7337, 8994) tum ecclesiam (n. 252, 253, 749, 770): et quoque "uxor" (n. 252, 253, 749, 770) cum qua differentia (n. 915, 2517, 3236, 4510, 4822 [? 4823]). Quod "maritus et uxor" in supremo sensu dicatur de Domino ac de Ipsius conjunctione cum caelo et ecclesia (n. 7022). Quod "virgo" significet affectionem boni (n. 3067, 3110, 3179, 3189, 6731, 6742); et quoque ecclesiam (n. 2362, 3081, 3963, 4638, 6729, 6775, 6778 [? 6788]).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church