371. Quod Divinum procedens a Domino principaliter influat in amorem conjugialem, est quia amor conjugialis descendit ex conjunctione boni et veri nam, ut supra dictum est, sive dicas conjunctionem intellectus et voluntatis, sive conjunctionem boni et veri, idem est. Conjunctio boni et veri ducit originem ex Divino Amore Domini erga omnes qui in caelis sunt, et in terris. Ex Divino Amore procedit Divinum Bonum, ac Divinum Bonum recipitur ab angelis et ab hominibus in Divinis veris: solum receptaculum boni est verum quapropter a nullo recipi potest aliquid a Domino et e caelo, qui non in veris est quantum itaque vera apud hominem conjuncta sunt bono, tantum homo conjunctus est Domino et caelo. Inde nunc est ipsa origo amoris conjugialis quapropter est ille ipsum planum influxus Divini. Inde est, quod conjunctio boni et veri in caelis dicatur conjugium caeleste, et quod caelum in Verbo comparetur conjugio, et quoque dicatur conjugium; et quod Dominus dicatur Sponsus et Maritus, ac caelum cum ecclesia Sponsa et quoque Uxor.{1} @1 Quod amor vere conjugialis ducat originem, causam et essentiam ex conjugio boni et veri, ita quod sit ex caelo (n. 2728, 2729). De spiritibus angelicis qui perceptionem habent, num conjugiale sit, ex idea conjunctionis boni et veri (n. 10756). Quod amor conjugialis se prorsus similiter habeat, sicut conjunctio boni et veri (de qua n. 1094 [? 1904], 2173, 2429, 2503 [? 2508], 3101, 3102, 3155, 3179, 3180, 4358, 5407 [? 5807], 5835, 9206, 9495, 9617). Quomodo fit conjunctio boni et veri, et apud quos (n. 3834, 4096, 4097, 4301, 4345, 4353, 4364, 4368, 5365, 7623-7627, 9258). Quod non sciatur quid amor vere conjugialis nisi ab illis qui in bono et vero sunt a Domino (n. 10171). Quod in Verbo per "conjugium" boni et veri (n. 3132, 4434, 4834 [? 4835]). Quod in amore vere conjugiali sit regnum Domini et caelum (n. 2737).$