Heaven and Hell (Ager) n. 372

Previous Number Next Number See English 

372. Bonum et verum conjuncta apud angelum et hominem non sunt duo sed unum, quoniam tunc bonum est veri ac verum boni: haec conjunctio se habet, sicut cum homo cogitat quod vult ac vult quod cogitat, tunc cogitatio et voluntas unum faciunt, ita unum mentem, cogitatio enim format seu sistit in forma id quod voluntas vult, et voluntas jucundat id; inde quoque est, quod duo conjuges in caelo non dicantur duo sed unus angelus. Hoc quoque est quod intelligitur per Domini verba, "Annon legistis, quod Is qui fecit ab initia masculum et feminam fecit eos? et dixit, Propterea relinquet hamo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carnem unam quare non amplius sunt duo, sed una caro, quod itaque Deus conjunxit, homo ne separet non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est (Matth. xix. 4-6, 11; Marc. x. 6-9; Genes. ii. 24):

hic describitur conjugium caeleste in quo sunt angeli, et simul conjugium boni et veri et per quod "homo ne separet quod Deus conjunxit," intelligitur, quod bonum non separandum sit a vero.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church