373. Ex his nunc videri potest, unde est amor vere conjugialis, quod nempe primum formetur in mentibus eorum qui in conjugio sunt et quod inde descendat et derivetur in corpus, ac ibi percipiatur ac sentiatur ut amor; quicquid enim in corpore sentitur et percipitur, trahit originem ex spirituali ejus, quoniam ex intellectu et voluntate intellectus et voluntas faciunt hominem spiritualem. Quicquid a spirituali homine in corpus descendit, hoc ibi se sub alia specie sistit, sed usque est simile et unanimum, sicut est anima et corpus, et sicut est causa et effectus, ut constare potest ex illis quae in binis articulis de Correspondentiis dicta et ostensa sunt.