374. Audivi angelum describentem amorem vere conjugialem et caelestes ejus jucunditates, tali modo; quod sit Divinum Domini in caelis, quod est Divinum Bonum et Divinum Verum, unitum in duobus, usque ut non duo sint sed ut unum: dicebat, quod duo conjuges in caelo sint ille amor, quia unusquisque est suum bonum et suum verum, tam quoad mentem quam quoad corpus, nam corpus est mentis effigies, quia formatum ad ejus instar. Inducebat inde, quod Divinum sit effigiatum in duobus, qui in amore vere conjugiali sunt et quia Divinum, quod etiam effigiatum sit caelum, quia universum caelum est Divinum Bonum et Divinum Verum procedens a Domino, et quod inde sit quod omnia caeli illi amori inscripta sint, ac tot beatitudines et jucunditates ut excedant numerum. Exprimebat numerum per vocem quae involvit myriades myriadum. Miratus est quod homo ecclesiae nihil de hoc sciat, cum tamen ecclesia est caelum Domini in terris, et caelum est conjugium boni et veri. Dicebat quod obstupescat quum cogitat quod, intra ecclesiam plus quam extra illam, patrentur et quoque confirmentur adulteria, quorum tamen jucundum in se non aliud in spirituali sensu et inde in spirituali mundo est quam jucundum amoris falsi conjuncti malo, quod jucundum est jucundum infernale, quia prorsus oppositum jucundo caeli, quod est jucundum amoris veri conjuncti bono.