Heaven and Hell (Ager) n. 382

Previous Number Next Number See English 

382. [primo] Genuinus amor conjugialis est in caelo intimo, quia angeli ibi in conjugio boni et veri sunt et quoque in innocentia angeli inferiorum caelorum etiam in amore conjugiali sunt, sed quantum in innocentia, nam amor conjugialis in se spectatus est status innocentiae; quapropter inter conjuges, qui in amore conjugiali sunt, jucunda caelestia sunt; coram animis illorum sunt paene similes innocentiae lusus, sicut inter infantes; nam nihil non jucundat mentes eorum; caelum enim cum quo gaudio influit in singula vitae eorum. Quapropter amor conjugialis repraesentatur in caelo per pulcherrima. Vidi illum repraesentatum per virginem pulchritudinis inexpressibilis cinctam candida nube dictum est, quod ex amore conjugiali sit omnis pulchritudo angelis in caelo. Affectiones et cogitationes ex illo repraesentatur per auras adamantinas ex quasi pyropis et rubinis scintillantes, et hoc cum deliciis quae afficiunt interiora mentium. Verbo in amore conjugiali se repraesentat caelum, quia caelum apud angelos est conjunctio boni et veri, et haec conjunctio facit amorem conjugialem.

382b. [secundo] Conjugia in caelis differunt a conjugiis in terris, in eo, quod conjugia in terris insuper sint propter procreationem sobolis, non autem in caelis loco illius procreationis est in caelis procreatio boni et veri. Quod haec procreatio loco illius sit, est quia conjugium eorum est conjugium boni et veri, ut supra ostensum est, et in eo conjugio supra omnia amatur bonum et verum, ac eorum conjunctio ideo haec sunt quae ex conjugiis in caelis propagantur. Inde est, quod per "nativitates" et "generationes" in Verbo significentur nativitates et generationes spirituales, quae sunt boni et veri per "matrem et patrem" verum conjunctum bono quod procreat; per "filios et filias" vera et bona quae procreantur: et per "generos et nurus" conjunctiones horum, et sic porro.{1} Ex his patet, quod conjugia in caelis non sint sicut conjugia in terris; in caelis sunt nuptiae spirituales, quae non nuptiae vocandae sunt, sed conjunctiones mentium ex conjugio boni et veri, in terris autem sunt nuptiae, quia non solum spiritus sunt, sed etiam carnis: et quia non nuptiae sunt in caelis, ideo bini conjuges ibi non dicuntur maritus et uxor, sed conjux alterius ex idea angelica conjunctionis duarum mentium in unam, vocatur voce quae significat suum mutuum vicissim. Ex his sciri potest, quomodo intelligenda sunt Domini verba de nuptiis (Luc. {2}xx. 35, 36). @1 Quod "conceptiones," "partus," nativitates," et "generationes." significent tales spirituales, quae sunt boni et veri, seu amoris et fidei (n. 613, 1145, 1755 [? 1755], 2020, 2584, 3860, 3868, 4070, 4668, 6239, 8042, 9325, 10197 [? 10249]). Quod inde "generatio" et "nativitas" significent regenerationem et renascentiam per fidem et amorem (n. 5160, 5598, 9042, 9845). Quod "mater" significet ecclesiam quoad verum, ita quoque verum ecclesiae; "pater" ecclesiam quoad bonum, ita quoque bonum ecclesiae (n. 2691, 2717, 3703, 5580 [? 5581], 8897). Quod "filii" significent affectiones veri, ita vera (n. 489, 491, 533, 2623, 3373, 4257, 8649, 9807). Quod "filiae" affectiones boni, ita bona (n. 489, 490, 491, 2362, 3963, 6729, 6775, 6778, 9055), Quod "gener" significet verum associatum affectioni boni (n. 2389). Quod "nurus" significet bonum associatum suo vero (n. 4843).$ @2 xx. pro "xxi."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church