Heaven and Hell (Ager) n. 383

Previous Number Next Number See English 

383. Quomodo conjugia in caelis sociantur, datum quoque est videre. Ubivis in caelo consociantur similes, ac dissociantur dissimiles; inde unaquaevis societas caeli ex similibus consistit similes ad similes feruntur non ex se sed ex Domino (videatur supra, n. 41, 43, 44, seq.): pariter conjux ad conjugem, quorum mentes conjungi possunt in unam quapropter ad primum aspectum se intime amant, et vident se conjuges, et ineunt conjugium. Inde est, quod omnia conjugia caeli sint ex solo Domino. Festum etiam celebrant, quod fit in conventu plurium; festivitates differunt in societatibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church