Heaven and Hell (Ager) n. 449

Previous Number Next Number See English 

449. In statum insensibilitatis quoad corporeos sensus perductus sum, ita paene in statum morientium, manente tamen interiore vita integra cum cogitatione, ut perciperem et memoria retinerem illa quae contingerent, et quae contingunt illis qui e mortuis resuscitantur. Percepi quod paene adempta esset respiratio corporis, remanente respiratione interiore quae spiritus, conjuncta cum tenui et tacita corporis. Primum tunc data est communicatio quoad pulsum cordis cum regno caelesti, quoniam id regnum correspondet cordi apud hominem:{1} visi etiam sunt angeli inde, aliquot e longinquo, et bini prope caput cui assidebant; inde omnis affectio propria ablata est, sed usque permanebat cogitatio et perceptio; [2] in hoc statu eram per aliquot horas. Spiritus tunc, qui circum me fuerunt, se removebant, autumantes quod mortuus essem; {2}sentitus etiam est odor aromaticus, sicut cadaveris conditi; nam cum angeli caelestes adsunt, tunc cadaverosum sentitur ut aromaticum, quem cum spiritus sentiunt, non possunt appropinquare; ita quoque arcentur mali spiritus a spiritu hominis, cum primum introducitur in vitam aeternam. Angeli, qui assidebant capiti, taciti erant, modo communicantes sua cogitata cum meis quae cum recipiuntur, sciunt angeli quod spiritus hominis in eo statu sit, ut educi e corpore possit. Communicatio cogitationum eorum fiebat per aspectum in faciem meam; sic enim in caelo fiunt cogitationum communicationes. Quia mihi relicta est cogitatio et perceptio, ob causam ut scirem et reminiscerer quomodo resuscitatio fit, percipiebam quod angeli illi primum inquirerent quae cogitatio mea esset, num similis illorum qui moriuntur, quae solet esse de vita aeterna, et quod in illa cogitatione vellent tenere mentem meam. Dictum est postea, quod hominis spiritus in cogitatione sua ultima, cum exspirat corpus, teneatur eo usque, dum ad cogitationes, quae sunt ex affectione sua communi seu regnante in mundo, redit. Imprimis datum est percipere, et quoque sentire, quod esset attractio et sicut evulsio interiorum quae mentis meae, ita spiritus mei a corpore; et dictum quod hoc a Domino; et quod inde resurrectio. @1 Quod cor correspondeat regno caelesti Domini, pulmo autem regno spirituali Ipsius (n. 3635. 3886, 3887).$ @2 "sentitus:"--sic editio princeps; idem pluribus in locis adhibitum est. Doctor Im. Tafel legeret sensus.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church