450. Cum angeli caelestes apud resuscitatum sunt, non relinquunt eum, quia unumquemvis amant sed cum spiritus talis est ut in caelestium angelorum consortio non amplius esse possit, tunc ille ab iis discedere avet; quod cum fit, veniunt angeli e regno spirituali Domini, per quos datur ei usura lucis, nam prius nihil vidit, sed solum cogitavit: ostensum quoque est quomodo hoc fit. Videbantur angeli illi quasi evolvere tunicam oculi sinistri versus septum nasi, ut aperiretur oculus, et daretur videre; spiritus non aliter appercipit quam quod ita fiat, sed est apparentia. Cum visum est evolvisse tunicam, apparet quoddam lucidum sed obscurum, quasi dum homo in prima vigilia per palpebras spectat; hoc lucidum obscurum mihi visum est coloris caelestis; sed dein dictum, quod hoc fiat cum varietate. Postea sentitur e facie quoddam molliter evolvi, quo facto inducitur cogitatio spiritualis: evolutio illa e facie etiam est apparentia, nam per id repraesentatur quod a cogitatione naturali in cogitationem spiritualem veniat. Cavent angeli summa opera, ne aliqua idea a resuscitato veniat, nisi quae sapit ex amore. Tunc dicunt ei quod sit spiritus. Angeli spirituales, postquam data est lucis usura, novo spiritui omnia officia, quae usquam desiderare in illo statu potest, praestant, ac instruunt de illis quae sunt in altera vita, sed quantum capere potest. At si non talis est ut instrui velit, tunc resuscitatus cupit ab angelorum illorum consortio sed usque angeli non relinquunt illum, verum is se dissociat ab illis; angeli enim unumquemvis amant, et nihil prius desiderant quam officia praestare, instruere, et auferre in caelum in eo eorum summa delectatio consistit. Spiritus cum se sic dissociat, excipitur a spiritibus bonis, in quorum consortio cum est, etiam ei omnia officia praestantur: at si vita ejus talis in mundo fuerat, ut in consortio bonorum non esse potuerit, tunc quoque ab iis cupit, et hoc tamdiu et toties, usque dum se associat talibus, qui vitae ejus in mundo prorsus conveniunt, apud quos vitam suam invenit, et tunc, quod mirum, similem vitam agit, qualem in mundo.