Heaven and Hell (Ager) n. 464

Previous Number Next Number See English 

464. Tametsi memoria externa seu naturalis inest homini post mortem, usque tamen mere naturalia, quae inibi sunt, non reproducuntur in altera vita, sed spiritualia quae naturalibus per correspondentias adjuncta sunt; quae tamen cum sistuntur ad visum, apparent in forma prorsus simili, ut in naturali mundo nam omnia quae in caelis apparent, similiter ut in mundo apparent, tametsi in sua essentia non sunt naturalia, sed spiritualia, prout ostensum videatur in articulo de Repraesentativis et Apparentiis in Caelo (n. 170-176). Sed memoria externa seu naturalis, quantum ad illa inibi quae trahunt a materiali, eque tempore et spatio, et a reliquis quae propria naturae sunt, non inservit spiritui pro illo usu in quo inserviverat ei in mundo, quoniam homo in mundo, cum ex sensuali externo, et non simul ex sensuali interno seu intellectuali cogitavit, naturaliter et non spiritualiter cogitavit; at vero in altera vita, dum spiritus est in mundo spirituali, non cogitat naturaliter sed spiritualiter. Spiritualiter cogitare est intellectualiter seu rationaliter. Inde est, quod memoria externa seu naturalis quoad illa quae materialia sunt, tunc quiescat, et modo in usum veniant quae homo per illa in mundo hausit, et rationalia fecit. Quod memoria externa quoad illa quae materialia sunt, quiescat, est causa, quia non reproduci possunt; loquuntur enim spiritus et angeli ex affectionibus et inde cogitationibus quae mentis eorum sunt; quapropter ea quae non quadrant cum illis, non eloqui possunt, ut constare potest ex iis, quae de loquela angelorum in caelo, et de loquela eorum cum homine (n. 234-257), dicta sunt. Inde est, quod quantum homo per linguas et per scientias rationalis factus est in mundo, tantum rationalis sit post mortem, et prorsus non quantum linguas et scientias calluit. Locutus sum cum pluribus, quos in mundo crediderunt fore eruditos ex eo quod noverint linguas vetustas, ut Hebraicam, Graecam, et Latinam, et non rationale suum per illa, quae in illis scripta sunt, excoluerunt et visi sunt quidam ita simplices sicut illi qui nihil de linguis illis noverunt, quidam stupidi, sed usque mansit apud illos fastus, sicut forent aliis sapientiores. Locutus sum quibusdam, qui crediderunt in mundo, quod homo tantum sapiat, quantum memoria tenet, et qui etiam multis locupletaverunt memoriam, et ex illa sola paene locuti sunt, ita non ex se sed ex aliis, et nihil rationale per res memoriae perfecerunt. Quidam ex illis erant stupidi, quidam fatui, prorsus nihil comprehendentes aliquod verum, num verum sit vel non, et arripientes omnia falsa, quae pro veris venditantur ab illis qui se eruditos vocant; nihil enim videre possunt ex se, num ita sit vel non ita, proinde nihil rationaliter cum audiunt alios. Locutus etiam sum cum aliquibus qui in mundo multa scripserunt, et quidem in scientificis omnis generis, et quibus inde fama eruditionis fuerat per multum orbis. Aliqui eorum quidem ratiocinari potuerunt de veris, num vera sint vel non vera; aliqui intellexerunt, cum conversi sunt ad illos qui in luce veri erant, quod vera essent, sed usque non voluerunt illa intelligere, quapropter negabant illa cum in suis falsis et sic in se erant; aliqui non plus sapuerunt quam vulgus ineruditum; ita unus et alter diversimode, sicut per scientifica, quae conscripsit et exscripsit, excoluit rationale suum: illi autem qui contra vera ecclesiae fuerunt, et cogitaverunt ex scientificis, et se confirmaverunt per ea in falsis, non rationale suum excoluerunt, sed modo facultatem ratiocinandi, quae facultas in mundo creditur esse rationalitas; sed est facultas separata a rationalitate; est facultas confirmandi quodcunque lubet, et ex principiis captis et ex fallaciis videre falsa et non vera: tales nusquam redigi possunt ad agnoscendum vera, quoniam ex falsis non videri possunt vera, sed ex veris possunt videri falsa. Rationale hominis est simile horto et floreto, ut et novali: memoria est humus, vera scientifica et cognitiones sunt semina; lux et calor caeli producunt, absque illis nulla egerminatio: ita quoque fit nisi lux caeli quae est Divinum Verum, ac calor caeli qui est Divinus Amor, admittuntur; ex illis solis est rationale. Dolent quam maxime angeli, quod eruditi quoad multam partem naturae adscribant omnia, et quod inde occluserint sibi interiora quae mentis suae, ut nihil veri ex luce veri, quae est lux caeli, videre possint: orbantur ideo in altera vita facultate ratiocinandi, ne disseminent falsa per ratiocinia inter simplices bonos, et seducant; ac mittuntur in loca deserta.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church