Heaven and Hell (Ager) n. 465

Previous Number Next Number See English 

465. Quidam spiritus indignatus quod non meminisset plurium quae in vita corporis novit, dolens ob jucundum quod amisit, quo maxime delectatus fuerat: sed dictum est ei, quod prorsus nihil amiserit, et quod sciat omnia et singula; et quod in illo mundo, ubi nunc est, non liceat ei talia depromere, et quod satis sit quod nunc possit multo melius et perfectius cogitare et loqui, nec rationale suum immergere, ut prius, densis obscuris, materialibus, et corporeis, quae nullius usus sunt in regno in quod nunc venit; et quod nunc habeat quicquid ad usum vitae aeternae conducat, et quod sic non aliter possit beatus et felix fieri; ita quod ignorantiae sit credere, quod in hoc regno cum remotione et quiescentia materialium in memoria, intelligentia pereat; cum tamen res ita se habet, quod quantum mens abduci potest a sensualibus quae sunt externi hominis seu corporis, tantum elevantur ad spiritualia et caelestia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church