Heaven and Hell (Ager) n. 466

Previous Number Next Number See English 

466. Quales sunt memoriae, quandoque in altera vita sistitur videndum in formis ibi solum apparentibus; (ad visum ibi plura sistuntur, quae alioqui apud homines solum cadunt in ideas:) memoria exterior ibi sistitur ad apparentiam instar calli, interior instar substantiae medullosae, qualis in cerebro humano; inde quoque scire datur, quales sunt. Qui in vita corporis soli memoriae studuerunt, et sic rationale suum non excoluerunt, callositas eorum apparet dura, ac intus sicut ex tendinibus striata. Qui impleverunt memoriam falsitatibus, apparet capillacea et hirsuta, et hoc ex congerie inordinata rerum. Qui memoriae studuerunt amoris sui et mundi causa, apparet conglutinata ac ossificata. Qui per scientifica, imprimis per philosophica, in arcana Divina penetrare voluerunt, nec prius credere quam cum per illa persuaderentur, apud illos apparet memoria tenebricosa, quae talis naturae est, ut radios lucis absorbeat, et in tenebras vertat. Qui dolosi, et hypocritae fuerunt, apud illas apparet illa dure ossea sicut {1}eburnea, quae reflectit radios lucis. Qui autem in bono amoris et veris fidei fuerunt, apud eos talis callus non apparet, quia memoria eorum interior lucis radios transmittit in exteriorem, in cujus objectis seu ideis, sicut in sua basi aut sicut in sua humo, radii terminantur, ac ibi deliciosa receptacula inveniunt; nam memoria exterior est ultimum ordinis, in quo spiritualia et caelestia molliter terminantur et resident, quando ibi bona et vera. @1 eburnea (cum Doctore Im. Tafel,) pro "ebena." Videatur supra, n. 325, nota 1; tum n. 354, nota 1.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church