Heaven and Hell (Ager) n. 481

Previous Number Next Number See English 

481. [(iii.)] Quod homo in caelum veniat, cui amor coelestis et spiritualis est; ac in infernum cui amor corporeus et mundanus absque caelesti et spirituali, constare mihi potuit ex omnibus quos vidi in caelum sublatos, et in infernum conjectos. Illis, qui in caelum sublati sunt, vita fuerat ex amore caelesti ac spirituali illis autem, qui in infernum conjecti sunt, vita fuerat ex amore corporeo et mundano. Amor caelestis est amare bonum, sincerum, et justum, quia est bonum, sincerum, et justum, et ex illo amore facere illa inde illis vita boni, sinceri et justi, quae est vita caelestis. Qui illa amant propter illa, ac faciunt illa seu vivunt illa, etiam amant Dominum supra omnia, quia ab Ipso sunt; et quoque amant proximum, quia illa sunt proximus qui amandus.{1} Amor autem corporeus est amare bonum, sincerum et justum non propter illa, sed propter semet, quia per illa aucupant famam, honores et lucra illi in bono, sincero et justo non spectant Dominum et proximum, sed se et mundum, ac jucundum in fraude sentiunt; ac bonum, sincerum, ac justum ex fraude, est malum, insincerum et injustum, quae in illis amant. [2] Quia amores ita determinant vitam cujusvis, ideo omnes, ut primum post mortem in mundum spirituum veniunt, explorantur quales sunt, et alligantur illis qui in simili amore sunt; qui in amore caelesti, illis qui in caelo, et qui in amore corporeo illis qui in inferno. Et quoque post exactum statum primum et secundum, separantur ita ut non se amplius videant, nec se cognoscant fit enim unusquisque suus amor, non modo quoad interiora quae mentis sunt, sed etiam quoad exteriora quae faciei, corporis; et loquelae sunt nam quisque fit sui amoris effigies, etiam in externis. Qui amores corporei sunt, illi apparent crassi, obscuri, nigri, et deformes qui autem amores caelestes sunt, apparent vegeti, lucidi, candidi, et pulchri: sunt etiam prorsus dissimiles animis et cogitatiotionibus qui amores caelestes sunt, etiam sunt intelligentes et sapientes; qui autem amores corporei sunt, stupidi et quasi fatui sunt. [3] Cum datur inspicere interiora et exteriora cogitationis et affectionis illorum qui in amore caelesti sunt, apparent interiora instar lucis, quorundam instar lucis flammeae et exteriora in vario colore pulchro sicut irides: at interiora illorum qui in amore corporeo sunt, apparent sicut nigrum, quia clausa sunt, et quorundam sicut obscurum igneum, qui sunt qui in dolo maligno interius fuerunt exteriora autem apparent in colore tetro, et ad aspectum tristi. (Interiora et exteriora quae mentis et animi sunt, in mundo spirituali sistuntur videnda, quoties Domino beneplacet.) [4] Qui in amore corporeo sunt, nihil vident in luce caeli: lux caeli illis est caligo; at lux inferni, quae est sicut lux ex ignitis carbonibus, est illis sicut clara lux; in luce caeli etiam obtenebratur visus eorum interior, usque ut insaniant, quapropter fugiunt illam, et recondunt se in antris et cavernis, profunde secundum falsa ex malis apud eos vicissim autem illi, qui in amore caelesti sunt, quo interius seu superius in lucem caeli veniunt, eo clarius omnia vident, et quoque pulchriora omnia, ac eo intelligentius et sapientius percipiunt vera. [5] Qui in amore corporeo sunt, nequaquam vivere possunt in calore caeli, nam calor caeli est caelestis amor, sed in calore inferni, qui est amor saeviendi in alios qui sibi non favent. Contemptus aliorum, inimicitiae, odia, vindictae, sunt illius amoris jucunda; in quibus cum sunt, in sua vita sunt; prorsus non scientes quid sit bonum facere aliis ex ipso bono, et propter ipsum bonum, sed modo bonum ex malo et propter malum. [6] Qui in amore corporeo sunt, nec respirare possunt in caelo: cum aliquis malus spiritus illuc fertur, trahit animam sicut qui laborat in agone; qui autem in caelesti amore sunt, eo liberius respirant, et plenius vivunt, quo interius in caelo. Ex his constare potest, quod amor caelestis et spiritualis sit caelum apud hominem, quia illi amori omnia caeli inscripta sunt; et quod amor corporeus et [amor] mundanus absque caelesti et spirituali sint infernum apud hominem, quia illis amoribus omnia inferni inscripta sunt. Ex his patet, quod in caelum veniat, cui amor caelestis et spiritualis est, ac in infernum cui amor corporeus et mundanus absque caelesti et spirituali est. @1 Quod Dominus in supremo sensu sit Proximus, quia Ille super omnia amandus est; sed amare Dominum quod sit amare id quod ab Ipso est, quia in omni quod ab Ipso est Ipse, ita bonum et verum (n. 2425, 3419, 6706, 6711, 6819, 6823, 8123). Quod amare bonum et verum, quae ab Ipso, sit vivere secundum illa, et quod hoc sit amare Dominum (n. 10143, 10153, 10310, 10336, 10578, 10648 [? 10645]) Quod omnis homo, societas, tum patria et ecclesia, ac in universali sensu regnum Domini, sint proximus: et quod illis benefacere ex amore boni secundum quale status eorum, sit amare proximum: ita bonum illorum, cui consulendum, est proximus (n. 6818, 6824, 8120-8123). Quod etiam bonum morale quod est sincerum, et bonum civile quod est justum, sint proximus; et quod sincere et juste agere ex amore sinceri et justi, sit amare proximum (n. 2915, 4730, 8121, 8123). Inde quod charitas erga proximum se extendat ad omnia vitae hominis, et facere bonum et justum, ac agere sincere ex corde, in omni functione et in omni opere, sit amare proximum (n. 2417, 8121, 8124). Quod doctrina in Antiqua Ecclesia fuerit doctrina charitatis, et quod inde illis sapientia (n. 2385, 2417, 3419, 3420, 4844, 6628).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church