Heaven and Hell (Ager) n. 482

Previous Number Next Number See English 

482. [(iv.)] Quod fides non maneat hominem si non ex amore caelesti sit; per tam multam experientiam mihi manifestatum est, ut si illa quae vidi et audivi de ea re, adducerentur, implerent librum. Hoc testari possum, quod prorsus nulla fides sit, nec ulla dari possit apud illos qui in amore corporeo ac mundano absque caelesti et spirituali sunt, et quod modo sit scientia, aut persuasio quod verum sit; quia servit amori suo. Adducti quoque sunt plures ex illis qui autumaverunt se in fide fuisse, ad illos qui in fide; et tunc data communicatione perceperunt, quod prorsus nulla illis fides sit: confessi etiam sunt postea, quod solum credere verum ac Verbum non sit fides, sed amare verum ex amore caelesti, ac id velle et facere ex affectione interiore. Ostensum etiam est, quod persuasio illorum, quam dixerunt fidem, esset modo sicut lux hiemis; in qua quia non est calor, in terris omnia constricta gelu torpescunt, et sub nive jacent; quapropter lux fidei persuasivae apud illos, ut primum stringitur a radiis lucis caeli, non modo exstinguitur, sed etiam fit sicut densa caligo, in qua nemo se videt; et tunc simul interiora ita obtenebrescunt, ut prorsus nihil intelligant, ac demum insaniant ex falsis. Quapropter apud tales auferuntur omnia vera, quae ex Verbo et ex doctrina ecclesiae sciverunt, et dixerunt esse suae fidei, et loco illorum imbuuntur omni falso quod concordat cum malo vitae eorum immittuntur enim omnes in amores suos, et cum illis in falsa concordantia: et tunc vera, quia repugnant falsis mali, in quibus sunt, odio habent ac aversantur, et sic rejiciunt. Hoc testari possum ex omni experientia de rebus caeli et inferni, quod qui solam fidem ex doctrina fassi sunt, et in malo quoad vitam fuerunt, omnes in inferno sint; vidi conjectos illuc ad plura millia, de quibus in opusculo De Ultimo Judicio et Babylonia destructa.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church