Heaven and Hell (Ager) n. 490

Previous Number Next Number See English 

490. Ex his sciri potest, quod jucunda omnium post mortem vertantur in correspondentia, manente usque ipso amore in aeternum; prout amor conjugialis, amor justi, sinceri, boni, et veri, amor scientiarum et cognitionum, amor intelligentiae et sapientiae, ac reliqui illa quae inde fluunt sicut rivi a suo fonte, sunt jucunda, quae quoque permanent, sed exaltantur ad superiorem gradum, cum a naturalibus ad spiritualia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church