Heaven and Hell (Ager) n. 491

Previous Number Next Number See English 

491. [LI.] DE PRIMO STATU HOMINIS POST MORTEM. Sunt tres status quos homo subit post mortem, antequam vel in caelum vel in infernum venit. Primus status est exteriorum ejus; secundus status est interiorum ejus; et tertius status est praeparationis ejus: homo hos status subit in mundo spirituum. Quidam autem sunt, qui hos status non subeunt, sed statim post mortem vel auferuntur in caelum, vel conjiciuntur in infernum. Illi, qui statim auferuntur in caelum, sunt qui regenerati sunt, et sic ad caelum praeparati in mundo: qui ita regenerati et praeparati sunt, ut modo opus habeant rejicere sordes naturales cum corpore, illi statim ab angelis in caelum feruntur; vidi sublatos post mortis horam. Qui autem interius malitiosi fuerunt, et exterius ad apparentiam boni, ita qui impleverunt malignitatem suam dolis, ac bonitate usi pro medio doloso, illi statim in infernum conjiciuntur; vidi aliquot tales statim post mortem conjectos in infernum; unum dolosissimum capite deorsum et pedibus sursum et alios aliter. Sunt quoque qui statim post mortem rejiciuntur in cavernas, et sic separantur ab illis qui in mundo spirituum sunt, ac inde eximuntur et illuc immittuntur per vices; hi sunt qui sub praetextu civili malitiose egerunt cum proximo. Sed hi et illi pauci sunt respective ad illos qui in mundo spirituum tenentur, ac ibi secundum ordinem Divinum praeparantur ad caelum, vel ad infernum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church