Heaven and Hell (Ager) n. 512

Previous Number Next Number See English 

512. [LIII.] DE TERTIO STATU HOMINIS POST MORTEM, QUI EST STATUS INSTRUCTIONIS EORUM QUI VENIUNT IN CAELUM. Tertius status hominis post mortem, seu spiritus ejus, est status instructionis; hic status est illis qui in caelum veniunt, et fiunt angeli; non autem illis qui in infernum veniunt, quoniam hi non instrui possunt; quare horum status secundus est quoque tertius, qui finitur in eo, quod prorsus conversi sint ad suum amorem, ita ad societatem infernalem, quae in simili amore est. Cum hoc factum est, tunc ex amore illo volunt et cogitant; et quia amor ille est infernalis, non volunt nisi quam malum, et non cogitant nisi quam falsum; haec jucunda eorum sunt, quia sunt amoris eorum: ac inde rejiciunt omne bonum et verum, quae prius adoptaverunt, quia inserviverant amori suo pro mediis. [2] At boni perducuntur a statu secundo in tertium, qui status est praeparationis illorum ad caelum per instructionem: nemo enim praeparari potest ad caelum, nisi quam per cognitiones boni et veri, ita nisi quam per instructionem nam nemo scire potest quid bonum et verum spirituale, et quid malum et falsum, quae illis opposita sunt, nisi instruatur. Quid bonum et verum civile et morale, quae justum et sincerum vocantur, sciri potest in mundo, quia ibi sunt leges civiles, quae docent quid justum, et quoque consortia, cum quibus homo discit vivere secundum leges morales, quae omnes se referunt ad sincerum et rectum: at bonum et verum spirituale, non discuntur e mundo sed e caelo. Sciri quidem possunt ex Verbo, et ex doctrina ecclesiae quae ex Verbo; sed usque non influere possunt in vitam, nisi homo quoad interiora quae mentis suae sunt, sit in caelo; et tunc homo in caelo est, quando agnoscit Divinum, et simul juste et sincere agit, quoniam ita agendum est quia praeceptum est in Verbo; sic juste et sincere vivit propter Divinum, et non propter semet et mundum, ut fines. [3] Sed ita agere nemo potest, nisi prius instructus sit ut, quod Deus sit, quod caelum et infernum sint, quod vita post mortem sit, quod Deus supra omnia amandus sit, et quod proximus sicut ipse, et quod credenda sint quae in Verbo, quia Verbum est Divinum. Absque cognitione et agnitione horum homo non potest spiritualiter cogitare et absque cogitatione de illis non vult illa, nam quae homo non scit, non cogitare potest, et quae non cogitat non velle potest. Cum itaque homo vult illa, tunc influit caelum, hoc est, per caelum Dominus in vitam hominis; nam influit in voluntatem, et per illam in cogitationem, ac per utramque in vitam; nam omnis vita hominis est inde, Ex his patet, quod bonum et verum spirituale non discantur e mundo sed e caelo, et quod nullus praeparari possit ad caelum nisi media instructione. Quantum etiam Dominus influit in vitam alicujus, tantum instruit illum nam tantum accendit voluntatem amore sciendi vera, et tantum illustrat cogitationem ut sciat illa; et quantum haec fiunt, tantum aperiuntur interiora hominis, ac illis implantatur caelum; et adhuc, tantum influit Divinum et caeleste in sincera quae sunt vitae moralis, et in justa quae sunt vitae civilis apud hominem, ac facit illa spiritualia; quoniam homo tunc facit illa ex Divino, quia propter Divinum: sunt enim sincera et justa, quae sunt vitae moralis et civilis, quae homo ex illa origine facit, ipsi effectus vitae spiritualis et effectus omne suum trahit ex sua causa efficiente, nam qualis haec talis ille.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church