Heaven and Hell (Ager) n. 513

Previous Number Next Number See English 

513. Instructiones fiunt ab angelis plurium societatum, imprimis ab illis quae in plaga septentrionali et meridionali sunt, nam illae societates angelicae in intelligentia et sapientia ex cognitionibus boni et veri sunt. Instructionis loca sunt ad septentrionem et sunt varia, ordinata et distincta secundum bonorum caelestium genera et species, ut ibi instruantur omnes et singuli secundum suam indolem, et receptionis facultatem: loca illa ibi circumcirca ad multam distantiam se extendunt. Ad illa feruntur a Domino boni spiritus post exactum secundum statum eorum in mundo spirituum, qui instruendi sunt: sed usque non omnes nam qui in mundo instructi sunt, ibi etiam a Domino praeparati sunt ad caelum, ac per aliam viam in caelum auferuntur quidam statim post mortem quidam post brevem cum spiritibus bonis commorationem, ubi crassiora cogitationum et affectionum eorum, quae traxerunt ex honoribus et divitiis in mundo, removentur, et sic purificantur: quidam prius vastantur, quod fit in locis sub plantis pedum, quae terra inferior vocantur ubi aliqui dura patiuntur: hi sunt qui se confirmaverunt in falsis, et usque bonam vitam egerunt nam falsa confirmata dure inhaerent, et antequam illa discussa sunt, non videri possunt vera, ita non recipi. Sed de vastationibus, et de modis quomodo fiunt, in Arcanis Caelestibus actum est, ex quibus Collecta videantur hic in notis sub linea. {1} @1 Quod vastationes fiant in altera vita, hoc est, quod illi qui e mundo illuc alluunt, vastentur (n. 698, 7122, 7474, 9763). Quod probi vastentur quoad falsa, ac mali quoad vera (n. 7474, 7541, 7542). Quod apud probos vastationes fiant, etiam ut exuantur terrestria et mundana, quae, cum in mundo vixerunt, contraxerunt (n. 7186, 9763). Utque mala et falsa removeantur, et sic detur locus influendi bonis et veris e caelo a Domino, ac facultas recipiendi illa (n. 7122, 9331 [? 9330]). Quod non prius elevari possint in caelum, quam postquam talia remota sunt, quia obstant et non concordant cum caelestibus (n. 6928, 7122, 7136 [? 7186], 7541, 7542, 9763). Quod sic quoque praeparentur, qui in caelum elevandi sunt (n. 4728, 7090). Quod periculosum sit in caelum venire antequam praeparati (n. 537, 538). De statu illustrationis, et de gaudio eorum qui e vastatione veniunt, et elevantur in caelum, et de receptione illorum ibi (n. 2699, 2701, 2704). Quod regio, ubi vastationes illae fiunt, dicatur terra inferior (n. 4728, 7090). Quod regio illa sit sub plantis pedum circumcincta infernis, qualis illa, describitur (n. 4940-4951, 7090) ab experientia (n. 699). Quaenam inferna sunt, quae prae ceteris infestant et vastant (n. 7317, 7502, 7545). Quod qui infestaverunt et vastaverunt probos, postea illos timeant, fugiant, et aversentur (n. 7768). Quod infestationes et vastationes illae fiant diversimode secundum adhaerentiam malorum et falsorum, et quod secundum quale et quantum eorum persistant (n. 1106-1113). Quod quidam libenter velint vastari (n. 1107). Quod quidam vastentur per timores (n. 4942). Quidam per infestationes a suis malis quae fecerunt in mundo, et a suis falsis quae cogitaverunt in mundo, unde anxietates et dolores conscientiae (n. 1106). Quidam per captivitatem spiritualem, quae est ignorantia et interceptio veri conjuncta cum desiderio sciendi vera (n. 1109, 2694). Quidam per somnum quidam per statum medium inter vigiliam et somnum (de quo n.1108). Qui meritum in operibus posuerunt, quod appareant sibi ligna secare (n. 1110). Alii aliter, cum multa varietate (n. 699).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church