Heaven and Hell (Ager) n. 517

Previous Number Next Number See English 

517. Instructiones in caelis differunt ab instructionibus in terris, quod cognitiones non mandentur memoriae, sed vitae: nam memoria spirituum est in vita eorum; recipiunt enim et imbuunt omnia quae concordant vitae eorum, et non recipiunt, minus imbuunt, quae non concordant; nam spiritus sunt affectiones, et inde in forma humana simili affectionibus suis. [2] Quia tales sunt, jugiter inspiratur affectio veri propter usus vitae providet enim Dominus, ut quisque amet usus qui conveniunt indoli eorum qui amor etiam exaltatur per spem quod futuri sint angeli: et quia omnes usus caeli se referunt ad usum communem, qui est pro regno Domini, quod ibi est patria illorum, et quia omnes usus speciales et singulares tantum praestantes sunt quantum propius et plus spectant illum communem, ideo omnes usus speciales et singulares, qui innumerabiles sunt, boni et caelestes sunt quare apud unumquemvis conjungitur affectio veri cum affectione usus, adeo ut unum agant: per id implantatur verum usui, sic ut vera, quae discunt, sint usus vera. Ita instruuntur angelici spiritus, et praeparantur ad caelum. Affectio veri convenientis usui insinuatur per varia media, quorum pleraque ignota sunt in mundo; imprimis per repraesentativa usuum, quae in spirituali mundo sistuntur mille modis, et cum talibus deliciis et amoenitatibus, ut penetrent spiritum ab interioribus quae sunt mentis ejus ad exteriora quae sunt corporis ejus, et sic afficiunt totum; inde fit spiritus quasi suus usus. Quapropter cum in societatem suam venit, in quam per instructione minitiatur, in sua vita est cum in suo usu. {1} Ex his constare potest quod cognitiones, quae sunt vera externa, non faciant ut quis in caelum veniat; sed ipsa vita, quae est vita usus, indita per cognitiones. @1 Quod omne bonum suum jucundum habeat ex usibus, et secundum usus, et quoque suum quale, inde qualis usus tale bonum (n. 3049, 4984, 7038). Quod vita angelica consistat in bonis amoris et charitatis, ita in usibus praestandis (n. 453 [? 454]). Quod a Domino, et inde ab angelis, non spectentur nisi fines, qui sunt usus, apud hominem (n. 1317, 1645, 5844 [? 5854]). Quod Regnum Domini sit regnum usuum (n. 453 [? 454], 696, 1103, 3645, 4054, 7038). Quod servire Domino sit usus praestare (n. 7938). Quod homo talis sit, quales sunt usus apud illum (n. 1568, 3570, 4054, 6571, 6934 [? 6935], 6938, 10284).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church