518. Fuerunt spiritus, qui ex cogitatione in mundo sibi persuaserunt, quod in caelum venturi essent, et prae aliis reciperentur, quia docti fuerunt, et sciverunt multa ex Verbo, et ex doctrinis ecclesiarum credentes sic quod sapientes essent, et quod intellecti sint per illos de quibus dicitur, quod fulgerent sicut splendor expansi et sicut stellae (apud Danielem, cap. xii. 3): sed explorati sunt, num cogitationes illorum residerent in memoria, vel num in vita. Illi qui in affectione veri genuina fuerunt, ita propter usus separatos a corporeis et mundanis, qui in se sunt usus spirituales, postquam instructi sunt, etiam recepti sunt in caelum et tunc datum est illis scire, quid splendet in caelo, quod nempe sit Divinum Verum, quod ibi est lux caeli, in usu, qui est planum quod recipit radios illius lucis, et in splendores varios vertit. Illi autem apud quos cognitiones modo residebant in memoria, et inde comparata est facultas ratiocinandi de veris, ac confirmandi illa quae receperunt ut principia, quae tametsi falsa, post confirmationem viderunt sicut vera illi, quia in nulla luce caeli fuerunt, et tamen in fide ex fastu, qui plerumque tali intelligentiae adhaeret, quod doctiores aliis essent, et sic venturi in caelum, et quod illis angeli servituri; illi ideo, ut ex sua fatua fide removerentur, sublati sunt ad primum seu ultimum caelum, ut in societatem quandam angelicam inducerentur; sed cum in introitu erant, ad influxum lucis caeli incipiebant caligare oculis, dein perturbari intellectu, demum trahere animam sicut moribundi; et cum sentirent calorem caeli, qui est amor caelestis, incipiebant intus cruciari: quapropter inde dejecti sunt; ac dein instructi, quod cognitiones non faciant angelum, sed ipsa vita, quam adepti per cognitiones; quoniam cognitiones in se spectatae sunt extra caelum, sed vita per cognitiones intra caelum.