Heaven and Hell (Ager) n. 519

Previous Number Next Number See English 

519. Postquam spiritus in locis supradictis per instructiones praeparati sunt ad caelum, quod fit intra breve tempus, ex causa quia in spiritualibus ideis sunt, quae plura simul comprehendunt, tunc induuntur vestibus angelicis, quae plerumque candidae sunt sicut ex bysso, et sic feruntur ad viam quae sursum tendit ad caelum, de traduntur angelis custodibus ibi, et dein recipiuntur ab aliis angelis, ac in societates introducuntur, et in plures ibi faustitates. Quisque dein in suam societatem a Domino fertur; quod etiam fit per varias vias, quandoque per ambages. Vias, per quas ducuntur, nullus angelus scit, sed solus Dominus. Cum ad suam societatem veniunt, tunc aperiuntur interiora eorum, quae quia conformia sunt interioribus angelorum, qui in illa societate sunt, ideo agnoscuntur illico, et cum gaudio recipiuntur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church