Heaven and Hell (Ager) n. 520

Previous Number Next Number See English 

520. His velim adjicere aliquid memorabile de viis, quae ex illis locis ducunt ad caelum, et per quas introducuntur novitii angeli. Sunt octo viae, binae ab unoquovis loco instructionis una ascendit versus orientem, altera ad occidentem. Qui in regnum caeleste Domini veniunt, introducuntur per viam orientalem qui autem ad regnum spirituale, introducuntur per viam occidentalem. Quatuor viae, quae ducunt ad regnum caeleste Domini, apparent ornatae oleis et arboribus fructiferis varii generis quae autem ducunt ad regnum spirituale Domini, apparent ornatae vineis et laureis. Hoc ex correspondentia, quia vineae et laurus correspondent affectioni veri et ejus usibus, ac oleae et fructus correspondent affectioni boni et ejus usibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church