Heaven and Hell (Ager) n. 521

Previous Number Next Number See English 

521. [LIV.] QUOD NEMO EX IMMEDIATA MISERICORDIA IN CAELUM VENIAT. Qui non instructi sunt de caelo, et de via ad caelum, tum de vita caeli apud hominem, opinantur quod recipi in caelum sit solum ex misericordia, quae illis qui in fide sunt, et pro quibus Dominus intercedit; ita quod solum sit admissio ex gratia; consequenter quod omnes quotcunque sunt homines salvari possint ex beneplacito immo quidam opinantur, quod etiam omnes in inferno. Sed illi non sciunt aliquid de homine, quod prorsus talis sit qualis ejus vita, et ejus vita qualis ejus amor, non modo quoad interiora quae sunt voluntatis et intellectus ejus, sed etiam quoad exteriora quae sunt corporis ejus, et quod corporea forma sit modo forma externa, in qua interiora se sistunt in effectu, et inde quod totus homo sit suus amor (videatur supra, n. 363). Nec sciunt, quod corpus non vivat ex se, sed ex suo spiritu, et quod spiritus hominis sit ipsa ejus affectio, et quod spirituale ejus corpus non aliud sit quam hominis affectio in forma humana, in quali etiam apparet post mortem (videatur supra, n. 453-460). Haec, quamdiu ignota sunt, homo induci potest credere, quod salvatio non sit nisi quam beneplacentia Divina, quae misericordia et gratia vocatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church