Heaven and Hell (Ager) n. 530

Previous Number Next Number See English 

530. Quod non tam difficile sit agere vitam quae ducit ad caelum, sicut creditur, ex his nunc sequentibus videri potest. Quis non civilem et moralem vitam potest agere? nam quisque ab infantia initiatur in illam, et ex vita in mundo scit illam; quisque etiam agit illam, aeque malus ac bonus, nam quis non sincerus vult dici, et quis non justus? Paene omnes sinceritatem et justitiam exercent in externis, usque adeo ut appareant sicut corde et sinceri et justi sint, aut sicut ex ipsa sinceritate et justitia agant: similiter debet spiritualis homo vivere, quod potest tam facile quam naturalis homo, sed cum sola differentia, quod spiritualis homo credat Divinum, et quod sincere et juste agat non propterea solum quia est secundum leges civiles et morales, sed etiam quia est secundum leges Divinas: nam is quia de Divinis cogitat cum agit, communicat cum angelis caeli et quantum id facit, conjungitur illis; et sic aperitur internus ejus homo, qui in se spectatus est spiritualis homo. Cum homo talis est, tunc adoptatur et ducitur a Domino, ipso nesciente, et tunc sincerum et justum, quae sunt moralis et civilis vitae, quod agit, ex spirituali origine agit et agere sincerum et justum ex spirituali origine, est id agere ex ipso sincero et justo, seu id agere ex corde. [2] Justitia et sinceritas ejus in externa forma apparet prorsus similis justitiae et sinceritati apud naturales homines, immo apud malos et infernales, sed in interna forma sunt prorsus dissimiles. Mali enim juste et sincere solum agunt propter se et mundum; quapropter si non timerent leges et poenas, tum jacturam famae, honoris, lucri et vitae, prorsus insincere et injuste agerent, quoniam non timent Deum, ac aliquam legem Divinam, ita non est aliquod internum vinculum quod detinet; quapropter tunc quantum possent, alios defraudarent, diriperent et spoliarent, et hoc ex jucundo. Quod intus tales sint, apparet imprimis ex similibus in altera vita, ubi cuivis auferuntur externa, et aperiuntur interna, in quibus denique in aeternum vivunt (videatur supra, n. 499-511) qui quia tunc agunt absque vinculis externis, quae sunt, ut supra dictum est, timores pro lege, proque jactura famae, honoris, lucri et vitae, insane agunt, et ad sinceritatem et justitiam rident. [3] Illi autem, qui propter leges Divinas sincere et juste egerunt, ablatis externis, et relicti internis, sapienter agunt, quia conjuncti sunt cum angelis caeli, a quibus communicatur illis sapientia. Ex his nunc primum constare potest, quod homo spiritualis prorsus similiter possit agere sicut homo naturalis, quoad civilem et moralem vitam, modo quoad internum hominem, seu quoad voluntatem et cogitationem conjunctus sit Divino. (Videatur supra, n. 358-360.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church