Heaven and Hell (Ager) n. 531

Previous Number Next Number See English 

531. Leges vitae spiritualis, leges vitae civilis, et leges vitae moralis, traduntur etiam in decem praeceptis Decalogi; in primis tribus leges vitae spiritualis, in quatuor sequentibus leges vitae civilis, et in tribus ultimis leges vitae moralis. Mere naturalis homo in externa forma secundum eadem praecepta similiter vivit prout spiritualis homo, nam similiter colit Divinum, intrat templum, audit praedicationes, componit faciem ad devotionem; non occidit, non adulteria committit, non furatur, non falsum testimonium profert, non socios defraudat suis bonis: sed haec solum facit propter se et propter mundum ut appareat. At idem in interna forma prorsus contrarius est quam sicut apparet in externa quia negat corde Divinum, is in cultu agit hypocritam; cum sibi relictus cogitat, ridet sancta ecclesiae, credens quod illa modo pro vinculo serviant simplici turbae. [2] Inde est, quod prorsus sejunctus sit a caelo; quapropter ille, quia non spiritualis est, nec est moralis homo, nec civilis homo. Nam tametsi non occidit, usque odio habet quemcunque qui se opponit, et vindicta ex odio flagrat; quapropter nisi arcerent illum leges civiles, ac vincula externa, quae sunt timores, occideret; hoc quia cupit, sequitur quod continue occidat. Quamvis non adulteria committit, usque tamen quia licita credit, perpetuo adulter est nam quantum potest, et quoties licet, committit. Idem tametsi non furatur, usque tamen quia aliorum bona cupit, ac fraudes et malas artes non contra jurisprudentiam aestimat, animo furem continuo agit. Similiter quoad praecepta vitae moralis, quae sunt non proferre falsum testimonium, et concupiscere bona aliorum. Talis est omnis homo qui negat Divinum, et cui non ex religione aliqua conscientia est. Quod tales sint, apparet manifeste ex similibus in altera vita, quum ablatis externis in interna sua immittuntur; tunc quia separati sunt a caelo, unum agunt cum inferno; quare illis, qui ibi sunt, consociantur. [3] Aliter qui corde agnoverunt Divinum, et in actis vitae suae spectaverunt ad leges Divinas, et secundum tria prima praecepta decalogi aeque ac secundum reliqua egerunt; illi cum in interna sua ablatis externis immittuntur, sapientiores sunt quam in mundo: dum in interna sua veniunt, est sicut ab umbra in lucem, ab ignorantia in sapientiam, et a tristi vita in beatam, quoniam in Divino sunt, ita in caelo. Haec dicta sunt, ut sciatur, qualis unus est et qualis alter, tametsi ambo similem vitam externam egerunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church