Heaven and Hell (Ager) n. 534

Previous Number Next Number See English 

534. Repraesentata mihi quondam est via quae ducit ad caelum, et quae ducit ad infernum. Erat via lata tendens sinistrorsum seu versus septentrionem; apparebant multi spiritus qui illam ibant: sed ad distantiam visus est lapis satis magnus, ubi via lata terminabatur. Ex illo lapide dein binae viae abibant, una ad sinistrum, et una ex opposito ad dextrum. Via quae tendebat ad sinistrum erat angusta seu stricta, ducens per occidentem ad meridiem, et sic in lucem caeli via quae tendebat ad dextrum erat lata et spatiosa, ducens oblique deorsum versus infernum. Omnes primum visi sunt eandem viam ire, usque ad lapidem magnum in bivio; sed cum illuc venerunt, separati sunt; boni deflectebant ad sinistrum, et intrabant viam strictam quae ducebat ad caelum; at mali non videbant lapidem in bivio. et cadebant super illum, ac laesi sunt, et cum surrexerint percurrebant viam latam ad dextrum, quae tendebat ad infernum. [2] Postea explicatum est mihi, quid omnia illa significabant: quod nempe per viam primam, quae lata, quam multi tam boni quam mali simul ibant, et colloquebantur inter se sicut amici, quia nullum discrimen inter illos apparebat ad visum, repraesentati sint qui in externis sincere et juste similiter vivunt, et qui non dignoscuntur ad visum: per lapidem bivii seu anguli, in quem ceciderunt mali, et a quo dein percurrebant viam ducentem ad infernum, repraesentatum est Divinum Verum, quod negatur ab illis qui spectant ad infernum; in supremo sensu per eundem lapidem significabatur Divinum Humanum Domini qui autem agnoscebant Verum, et simul Divinum Domini, illi ferebantur per viam quae ducebat ad caelum. Ex his iterum patuit, quod mali aeque ac boni eandem vitam agant in externis, seu eandem viam eant, ita tam facile unus quam alter; et tamen quod illi qui agnoscunt Divinum ex corde, imprimis intra ecclesiam, qui agnoscunt Divinum Domini, ducantur ad caelum; et qui non agnoscunt, ferantur ad infernum. [3] Hominis cogitationes quae procedunt ex intentione seu voluntate, repraesentantur in altera vita per vias: sistuntur etiam viae ad apparentiam ibi prorsus secundum cogitationes intentionis, et quoque unusquisque secundum cogitationes suas quae procedunt ex intentione ambulat. Inde est, quod spiritus quales sunt, et eorum cogitationes, noscantur ex viis suis: ex illis quoque patuit, quid intelligitur per Domini verba, "Intrate per portam angustam; lata enim est porta et spatiosa via quae ducit ad exitium, et multi sunt ii qui ambulant per eam;.. stricta est via et angusta porta, quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt illam (Matth. vii. 13, 14):

quod stricta sit via quae ducit ad vitam, non est quia est difficilis, sed quia pauci sunt qui inveniunt illam, prout dicitur. Ex lapide illo viso in angulo, ubi via lata et communis terminabatur, et a quo binae viae in oppositas plagas tendere visae sunt, patuit quid significatur per haec Domini verba, "Annon legistis quod scriptum est? Lapis, quem reprobaverunt aedificantes, is factus est in caput, anguli quisquis ceciderit super illum lapidem confringetur" ([Matth. xxi. 42-44;] Luc. xx. 17, 18);

"lapis" significat Divinum Verum, et "Lapis Israelis" Dominum quoad Divinum Humanum; "aedificantes" sunt qui ab ecclesia "caput anguli" est ubi bivium; "cadere" et "confringi" est negare et perire.{1} @1 Quod "lapis" significet verum (n. 114, 613, 1298, 3720, 6426, 8609, 10376). Quod ideo Lex inscripta fuerit tabulis quae ex lapide (n. 10376). "Lapis Israelis" quod sit Dominus quoad Divinum Verum, et quoad Divinum Humanum (n. 6426).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church