Heaven and Hell (Ager) n. 535

Previous Number Next Number See English 

535. Loqui datum est cum aliquibus in altera vita, qui se removerunt a mundi negotiis ut pie et sancte viverent; et quoque cum aliquibus qui se afflixerunt variis modis, quia crediderunt quod id esset abdicare mundum, ac domare concupiscentias carnis sed plerique ex illis, quia inde contraxerunt vitam tristem, ac se removerunt a vita charitatis, quae vita non potest quam in mundo agi, non possunt consociari angelis, quia vita angelorum est laeta ex beatitudine, et consistit in bonis praestandis, quae sunt opera charitatis: et praeterea illi qui vitam abstractam a mundanis egerunt, flagrant merito, et inde continue cupiunt caelum, et cogitant de gaudio caelesti ut mercede, prorsus non scientes quid gaudium caeleste: et quum inter angelos, et in eorum gaudium mittuntur, quod est absque merito, et consistit in exercitiis et manifestis officiis, ac in beatitudine ex bono quod per illa praestant, mirantur sicut qui vident aliena a fide: et quia non receptibiles sunt illius gaudii, discedunt, et consociantur suis, qui in simili vita fuerunt in mundo. [2] Illi autem, qui in externis sancte vixerunt, continue in templis, et in precibus ibi, et qui afflixerunt animas suas, et simul jugiter cogitaverunt de se, quod prae aliis sic aestimandi et honorandi, et tandem pro sanctis habendi post mortem, illi in altera vita non in caelo sunt, quia talia fecerunt propter se; et quia conspurcaverunt Divina vera amore sui, cui immerserunt illa, quidam ex illis tam insani sunt, ut se cogitent deos esse; quapropter inter tales in inferno sunt. Quidam astuti et dolosi sunt, ac in dolosorum infernis, qui sunt qui talia per artes et astutias fecerunt in externa forma, per quas induxerunt vulgus credere in illis sanctitatem Divinam esse. [3] Tales sunt plures ex sanctis in Pontificia religione cum quibusdam etiam datum est loqui, et tunc vita eorum manifeste descripta est, qualis fuerat in mundo, et qualis postea. Haec dicta sunt ut sciatur, quod vita quae ducit ad caelum non sit vita abstracta a mundo, sed in mundo; et quod vita pietatis absque vita charitatis, quae solum datur in mundo, non ducat ad caelum; sed quod vita charitatis, quae vita est sincere et juste agere in omni functione, in omni negotio, et in omni opere, ex interiori, ita ex caelesti origine; quae origo illi vitae inest cum homo sincere et juste agit quia est secundum leges Divinas. Haec vita non difficilis est; sed vita pietatis abstractae a vita charitatis est difficilis; quae tamen vita tantum abducit a caelo, quantum creditur ducere ad caelum.{1} @1 Quod vita pietatis absque vita charitatis ad nihil valeat, sed cum hac conducat ad omnia (n. 8252, 8253). Quod charitas erga proximum sit facere bonum, justum, et rectum in omni opere et in omni functione (n. 8120-8122). Quod charitas erga proximum se extendat ad omnia et singula quae homo cogitat, vult, et facit (n. 8124). Quod vita charitatis sit vita secundum praecepta Domini (n. 3249). Quod vivere secundum praecepta Domini, sit amare Dominum (n. 10143, 10153, 10310, 10578, 10648 [? 10645]). Quod genuina charitas non sit meritoria, quia est ex affectione interiore, et inde jucundo (n. 2340 [? 2343, 2380], 2373 [? 2372], 2400, [3816,] 3887, 6388-6393). Quod homo talis maneat post mortem, qualis ejus vita charitatis fuit in mundo (n. 8256). Quod beatitudo caelestis influat a Domino in charitatis vitam (n 2363). Quod nemo in caelum admittatur per solum cogitare, sed simul per velle et facere bonum (n. 2401, 3459). Nisi facere bonum sit conjunctum cum velle bonum et cum cogitare bonum, non est salvatio, nec conjunctio hominis interni cum externo (n. 3987).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church