Heaven and Hell (Ager) n. 543

Previous Number Next Number See English 

543. Quomodo autem inferna reguntur a Domino, etiam paucis dicetur. Reguntur inferna in communi per affluxum communem Divini Boni ac Divini Veri ex caelis, per quem communis conatus effluens ex infernis refrenatur et coercetur et quoque per affluxum specialem e quolibet caelo, et ex qualibet societate caeli. Reguntur inferna in particulari per angelos, quibus datur inspicere in inferna, et compescere insanias et turbas ibi quandoque etiam mittuntur illuc angeli, ac praesentes moderantur illas. In genere autem omnes qui in infernis sunt, reguntur per timores; quidam per implantatos et adhuc insitos e mundo; sed quia hi timores non sufficiunt, et quoque paullatim recedunt, reguntur per timores poenarum, per quos imprimis deterrentur a malis faciendis. Poenae ibi sunt multiplices, leniores et graviores secundum mala. Utplurimum praeficiuntur aliis maligniores, qui calliditate et artibus praevalent, et reliquos per poenas et inde terrores in obsequio et servitute tenere possunt: hi praefecti non ultra limites sibi praescriptos transire audent. Sciendum est, quod unicum medium coercendi violentias et furores illorum qui in infernis sunt, sit timor poenae; non datur aliud medium.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church