544. Creditum est huc usque in mundo, quod aliquis Diabolus sit qui infernis praeest, et quod is creatus sit lucis angelus, sed postquam rebellis factus est, in infernum cum sua turba dejectus sit. Quod ita creditum fuerit, est quia in Verbo nominatur Diabolus et Satanas, et quoque Lucifer, ac Verbum ibi intellectum est secundum sensum litterae cum tamen per "Diabolum" et "Satanam" ibi intelligitur infernum; per "Diabolum" id infernum quod a tergo est, et ubi pessimi, qui vocantur mali genii; et per "Satanam" id infernum quod anterius est, ubi non tam maligni, et vocantur mali spiritus; et per "Luciferum" intelliguntur illi qui e Babele seu Babylonia sunt, qui sunt qui dominia sua extendunt usque in caelum. Quod non aliquis diabolus sit cui subjecta sunt inferna, patet quoque ex eo, quod omnes qui in infernis sunt, sicut omnes qui in caelis, ex humano genere sint (videatur n. 311-317), et quod ibi myriades myriadum a principio creationis ad hoc tempus sint, et quod quisque ex illis sit talis diabolus qualis in mundo fuerat contra Divinum. (Videatur de his supra, n. 311, 312.)