Heaven and Hell (Ager) n. 546

Previous Number Next Number See English 

546. Qui in illustratione sunt, ulterius vident, quod bonum et malum sint duo opposita, et quod ita opposita sint sicut caelum et infernum, et quod omne bonum sit e caelo, et omne malum ab inferno; et quia Divinum Domini facit caelum (n. 7-I2), quod a Domino non nisi quam bonum influat apud hominem, et quod ab inferno non nisi quam malum; et quod sic Dominus hominem continue abducat a malo, et ducat ad bonum, et quod infernum hominem continue inducat in malum. Nisi homo inter utrumque esset, non foret ei aliqua cogitatio, nec aliqua voluntas, minus ei aliquod liberum, et aliqua electio; omnia enim haec sunt homini ex aequilibrio inter bonum et malum: quapropter si Dominus averteret Se, et homo soli malo relictus foret, non amplius homo esset. Ex his patet, quod Dominus cum bono influat apud hominem, aeque apud malum ac apud bonum sed cum differentia, quod hominem malum continue abducat a malo, et quod hominem bonum continue ducat ad bonum; et quod causa talis differentiae sit apud hominem, quia est recipiens.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church