Heaven and Hell (Ager) n. 547

Previous Number Next Number See English 

547. Ex his constare potest, quod homo malum faciat ex inferno, et quod bonum faciat ex Domino: sed quia homo credit quod quicquid facit ex se faciat, quod ideo malum, quod facit, ei adhaereat sicut suum; inde est, quod homo sit in causa sui mali, ac nullatenus Dominus. Malum apud hominem est infernum apud eum; nam sive dicas malum sive infernum, idem est. Nunc quia homo est in causa sui mali, ideo etiam ille semet inducit in infernum, et non Dominus et tantum abest quod Dominus inducat hominem in infernum, ut liberet hominem ab inferno, quantum homo non vult et amat in suo malo esse. Omne voluntatis et amoris hominis manet apud illum post mortem (n. 470-484); qui malum vult et amat in mundo, is idem malum vult et amat in altera vita, ab eo tunc non amplius se abduci patitur: inde est, quod homo qui in malo est, alligatus sit inferno, et quoque actualiter quoad spiritum suum ibi sit, ac post mortem nihil plus cupiat, quam ibi esse ubi suum malum: quapropter homo post mortem semetipsum conjicit in infernum, et non Dominus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church