Heaven and Hell (Ager) n. 548

Previous Number Next Number See English 

548. Quomodo hoc fit, etiam dicetur. Quando homo alteram vitam intrat, primum excipitur ab angelis, qui ei omnia officia praestant et quoque cum illo loquuntur de Domino, de caelo, de vita angelica, atque instruunt illum in veris et bonis: at si homo, tunc spiritus, talis est, ut similia in mundo quidem noverit, sed corde negaverit, aut spreverit, tunc post aliquam collocutionem ab illis cupit, et quoque discessum quaerit; quod cum appercipiunt angeli, relinquunt illum. Is post aliqua consortia cum aliis, tandem associatur illis qui in simili malo secum sunt (videatur supra, n. 445-452): quod cum fit, avertit se a Domino, ac vertit faciem ad infernum, cui conjunctus fuerat in mundo, ubi illi qui in simili amore mali sunt. Ex his patet, quod Dominus adducat omnem spiritum ad Se per angelos, et quoque per influxum e caelo; sed quod spiritus qui in malo sunt, prorsus renitantur, et quasi divellant se a Domino, et trahantur a suo malo sicut a fune, ita ab inferno; et quia trahuntur, et ex amore mali volunt sequi, constat quod se ex libero in infernum conjiciant. Quod ita sit, non credi potest in mundo, ex idea inferni immo nec apparet in altera vita, aliter coram oculis illorum qui extra infernum sunt, non autem apud illos qui se illuc conjiciunt: intrant enim sua sponte et illi qui ex ardente amore mali intrant, apparent sicut conjiciantur supinati capite deorsum et pedibus sursum. Ex hac apparentia est, quod videatur sicut ex vi Divina in infernum dejiciantur. (De hac re videantur plura infra, n. 574.) Ex his nunc videri potest, quod Dominus non aliquem in infernum dejiciat, sed quisque semet non modo cum in mundo vivit, sed etiam post mortem cum inter spiritus venit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church